Keresés:

Babits Mihály

Ad animositatem sapientium

Canam ecce hymnum in te,
secretorum labyrinthe
casta mentium libido,
omnis ignoti cupido.

Eburnea turris vitae
nec debilibus invitae,
periculum dulce tutis,
fons aeternae juventutis.

Tu peragrans nocte pampas
in tenebris vera lampas,
tu perustis sole Nubis
lucis aestuosae nubis.

Spes simul remotis oris
desperati viatoris
tu viae ducens ignarum,
sola fax scientiarum.

Artium tu sola mater,
animus Thyiadis ater,
magna silvarum securis,
remedium certe curis.

Omnis ignoti cupido,
casta mentium libido,
secretorum labyrinthe,
ecce hymnum, hymnum in te!

1906. máj.

Írd meg a véleményed Babits Mihály Ad animositatem sapientium című verséről!
Babits Mihály további versei: